EDHILINGI

EDHILINGI
EDHILINGI
Nobilium classis, apud Saxones vett. Nithardus Hist. l. 4. Saxonica gens onmis, in tribus ordinibus divisa consistit, quorum nomina Edhilingi, Frilingi et Lazzi; i. e. Nobiles, Ingenui et Servi. Alias Adelingi, etc. Pro regia sobole iisdem peculiariter usurpata vox et Regio successore: quem apud Marculfum Galli Domicellum, Scriptores Latini eiusdem aetatis Clitonem, Britanni Urchrichiad vocarunt. Sed et Adelingi inter Saxones Anglos, dicebantur Regni Magnates: praesertim Comites et illustriores. Item Nobiles in genere, ut ex Nithardo ostensum. Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol. Vide quoque infra in voce Seniores.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • DERVUS — meliori olim apud Germanos conditione, quam Romanos, vid. Tacit. de Germ. moribus. c. 25. Quatuor enim in Saxonia olim et Frisia, Germaniae regionibus, hominum genera fuisse deprechendimus, Nobilium, qui Edhilingi: Liberorum vel Ingenurorum, qui… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”